- SUEVIA
- SUEVIAvulgo SCHWABEN incolis, Sovabe Gallis, Suevia Italis, provincia Germaniae ampla, inter Bavariam ad Ortum, Rhenum ad Occasum, quô separatur ab Alsatia, Helvetios ad Meridiem, et Franconiam ad Boream. In ea autem sunt Suevia proprie dicta versus Danubium et Lycum fluvios, Ducatus Wirtembergensis, Silva Nigra, et Marchionatus Badensis et Burgoviae; eiusque urbes praecipuae sunt Augusta Vindelicorum et Ulma. Coeterum Sueviae Ducatum hunc, qui Regnum olim fuerat, primus Codovaeus Francorum Rex instituit; eumque primo non hereditarium: Postquam vero talis esse coepit, per aliquot familias vagatus est. Inprimis vero inde nomen accepit, quum, post Rudolfum Suevum ex Rheinfeldiis Comitibus ortum, Friedericus Antiquus Baro hactenus Hohenstauffae, Friderici Barbaroslae Imperatoris avus, ab Henrico IV. Imperatore in navatae contra Rudolfum operae praemium, frustra repugnante istius generô Bertholdô Zaeringensi, accepit. Cuius familiâ in Conradino sublatâ, Rudolfus I. Imperator eum filio cognomini, ut dictum, contulit, multis tamen partibus mutilatum, quarum plures, ad Badenses et Wirtenbergios, aliae ad alios devenêre. Sic autem habent Conradini, ultimi ex legitimis gentis huius Illustrissimae masdculis, progenitores. Fridericus Cocles Dux Sueviae, ex Iudita (filiâ Henrici Nigri Guelfi Ducis Bavariae) genuit Fridericum I. Imperatorem, quô, et Beatrice Comite Burgundiae herede, natus Henricus VI. Imperator iunxit sibi Constantiam, heredem Siciliae et ex ea genuit Fridericum II. Imperatorem, maritum Ioles, heredis Regni Hierosolymitani et patrem Conradi IV. Imperatoris. Hôc et Elisabethâ (filiâ Ottonis Illustris Comitis Palatini Rheni Ducis Bavariae) genitus est Conradinus Rex utriusque Siciliae, maritus Brigittae (filiae Dieterici Sapientis Marchionis Misniae) decollatus Neapoli A. C. 1269. Vide Tob. Pfannerum de praec. Germ. Principp. Gentibus c. 1. et Phil. Iac. Spenerum Theatr. Nobil. Europ. Part. 3. p. 11. nec non Artis Heraldicae Parte Spec. Sueviae Urbes praecipuae: Augusta Vindelicor. Augsbourg. Bada, Baden. Burgovia, Burgaw. Camipidunum, Kempten. Constantia, Constance. Eslinga, Esling. Halla Suevica, Halle en Sovebe. Haylbruna, Haylbrun. Isna, Isne. Lindavia, Lindaw. Memminga, Memmingen. Nerolinga, Nordlingen. Rhenofelda, Rhynfelden. Rotevilla, Rotweil. Stugardia, Stugard. Tubinga, Tubingen. Uberlinga, Uberlingen. Ulma, Ulm.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.